monumenta.ch > Plinius > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 24
{VII} Non erat tum ficticium oleum, ideoque arbitror de eo nihil a Catone dictum. nunc eius genera plura, primumque persequemur ea quae ex arboribus fiunt, et inter illas ante omnes ex oleastro. tenue id multoque amarius quam oleae et tantum ad medicamenta utile. simillimum huic est ex chamelaea, frutice saxoso, non altiore palmo, foliis oleastri bacisque.